TROJANI

TROJANI
TROJANI
vel troici Ludi, sive Troiae ludus, ab Ascanio Aeneae filio originem traxêre, Virg. l. 5. Aen. inde ad Romnos consuetudine delatâ. Celebrabantur in Circo a pueris maioribus et minoribus, turmatim congredientibus: quibus qui praesidebat, Iuventutis dicebatur Princeps atque ex numero filiorum primi nominis Senatorum Augustorumque eligebatur. Sueton. in Caes. c. 39. Troiam lusit, turma duplex, maiorum minorumque puerorum. Idem in Aug. c. 43. Sed et Troiaeludum edidit frequentissime etc. In quo ludicro C. Nonium Asprenatem lapsu debilitatum, aureô torque donatit, passusque est ipsum posterosque Torquati ferre cognomen. Idem in Tib. c. 6. Praesedit et Actiacis ludis et Troianis Circensibus, ductor turmae puerorum maiorum. Dio quoque, l. 43. de ludis Caesaris agens: Etiam Troia, inquit, antiquô more Patritiorum filii luserunt: iuvenesque, qui dignitate aequales erant, curribus certaverunt. Plura de his vide apud Wolphg. Lazium, Comm. Reip. Rom. l. 10. c. 2. Thom. Dempster. Antiq. Rom. l. 5. c. 25. Alios. Addo, quod in eo Equites tantum, sine bigis, et absque quadrigis concertâsse certum. Namque apud Virgilium, l. 5. Aen. v. 545. et seqq. ubi certamen hoc prolixe describitur, dicuntur pueri in equis frenatis lusisse, portari equis, invecti equis, videri in equis: Et bigarum quadrigarumque ludus Romae, multo post Ascanii tempus, incepit haberi. Quod notat Licetus, propter Virum doctum, qui ludum, Troiae nomine donatum, ait quadrigis olim celebrari consuevisse. Nec favent ei Dionis de Caesare verba, l. 43. Etiam Troiam, antiquô more Patriciorum filii luserunt: Iuvenesque qui digmtate aequales erant, curribus certaverunt. Et l. 48. ubi de agrippa: Praeturam tum gerens, ac praecipuus amicus Caesaris splendide omnia agebat, ludosque inter cetera equestres biduô praebebat et Troiam vocatum ludum per nobiles pueros magnifice exercebat. Iterum, l. 51. Porro in sacrarii consecratione ludi omnis generis sacti sunt Patriciique pueri Troiam luserunt: Virique simili ratione, equis celreribus, bigisque et quadrigis certaverunt. etc. Haec enim omnia qui recte perpenderit, com periet Troiam fuisse Ludum a pueris Equitibus actum; at ex curribus bigarum quadrigarum ve diversô ludi genere, certâsse Iuvenes et viros maturiores. Quos ludos prion ut distinctos etiam retulit in Caesare Sueton. c. 39. Quadrigas bigasque et equos desultorios agitaverunt nobilissimi Iuvenes: Troiam lusit turma duplex maiorum minorumque puerorum. Vide Fortun. Licetum, Schem. Annular. Gemm. 41. c. 130.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • Paul Trojani — Nom de naissance Paul Joseph Trojani Surnom Paul BARON Naissance 2 décembre 1892 Marseille, France …   Wikipédia en Français

  • Aeronautica Umbra Trojani AUT.18 — NOTOC The AUT.18 was a prototype fighter aircraft developed in Italy by Aeronautica Umbra shortly before the outbreak of World War II. It was designed in 1934 by Ing Felice Trojani, who at that time was collaborating with Umberto Nobile on the… …   Wikipedia

  • Abies equi-trojani — Saltar a navegación, búsqueda Abies nordmanniana Obtenido de Abies equi trojani …   Wikipedia Español

  • Fabrice Trojani — est un comédien français, né le 20 janvier 1978 à Suresnes en France, il est le fils de Yannick Casanova et du comédien auteur Michel Bedetti. Sommaire 1 Voxographie 1.1 Séries et feuilletons télévisés …   Wikipédia en Français

  • Pascal Trojani — Pascal Trojani, né en avril 1972, est un pilote de rallyes français d origine corse. Habitant Bastia où il dirige deux entreprises de transports industriels et frigorifiques, il évolue au sein du team BSA (Bozian Racing). Palmarès 2009: vainqueur …   Wikipédia en Français

  • Sero sapiunt — scil. Phryges i. e. Trojani — dummodo sapiant. — См. Лучше поздно, чем никогда …   Большой толково-фразеологический словарь Михельсона (оригинальная орфография)

  • Troja-Tanne — (Abies equi trojani) Systematik Klasse: Coniferopsida Ordnung …   Deutsch Wikipedia

  • AUT 18 — Aeronautica Umbra AUT 18 Constructeur Aeronautica Umbra Rôle Chasseur Premier vol …   Wikipédia en Français

  • Aeronautica Umbra — AUT 18 Constructeur Aeronautica Umbra Rôle Chasseur Premier vol …   Wikipédia en Français

  • Andy Hargrove — Les Frères Scott Pour les articles homonymes, voir Scott. Les Frères Scott Titre original One Tree Hill Genre Série dramatique, pour adolescents Créateur(s) Mark Schwahn Production Brian Robbins Greg …   Wikipédia en Français

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”